Różaniec Święty po łacinie Sanctum Rosarium

Signum Sanctae Crucis

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Symbolum Apostolorum

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.

Salve Regina

Salve, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules filii Hevae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

Oratio Dominica

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Ave Maria

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

Doxologia in honorem Sanctissimae Trinitas – Gloria Patri

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio Fatima

Domine Jesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

O Maria

O Maria sine labe originali concepta ad te confugentibus, ora pro nobis.

Oratio pro fidelibus defunctis

Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace. Amen.

Sub Tuum Praesidium

Sub Tuum praesidium configimus sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. Domina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra, Consolatrix nostra. Tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta.

Angelo di Dio

Angelo di Dio, che sei il mio custode illumina, custodisci reggi e governa me che ti fui affidato dalla pietà celeste. Amen.

Sancte Michael Archangele

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et  insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus; supplices deprecamur:  tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad  perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude.  Amen.

Litaniae Lauretanae

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
Spiritus Sancte, Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,

Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix,
Sancta Virgo virginum,
Mater Christi,
Mater Ecclesiae,
Mater divinae gratiae,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater intemerata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater boni consilii,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo praedicanda,
Virgo potens,
Virgo clemens,
Virgo fidelis,
Speculum iustitiae,
Sedes sapientiae,
Causa nostrae laetitiae,
Vas spirituale,
Vas honorabile,
Vas insigne devotionis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,
Turris eburnea,
Domus aurea,
Foederis arca,
Ianua caeli,
Stella matutina,
Salus infirmorum,
Refugium peccatorum,
Consolatrix afflictorum,
Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum,
Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum,
Regina Martyrum,
Regina Confessorum,
Regina Virginum,
Regina Sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta,
Regina in caelum assumpta,
Regina sacratissimi Rosarii,
Regina familiae,
Regina pacis,
Regina Poloniae,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

V. Oremus: Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere, et gloriosae beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Memorare

Memorare, O piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen.

Meditationes Rosarii

I. Mysteria Gaudiosa (in feria secunda et sabbato)

I. Annuntiatio
II. Visitatio
III. Nativitas
IV. Praesentatio
V. Inventio in Templo

II. Mysteria Luminosa (in feria quinta)

I. Baptisma apud Iordanem
II. Autorevelatio apud Cananense matrimonium
III. Regni Dei proclamatio coniuncta cum invitamento ad conversionem
IV. Transfiguratio
V. Eucharistiae Institutio

III. Mysteria dolorosa (in feria tertia et sexta)

I. Agonia in Hortu
II. Flagellatio
III. Coronatio Spinis
IV. Baiulatio Crucis
V. Crucifixio et Mors

IV. Mysteria gloriosa (in feria quarta et Dominica)

I. Resurrectio
II. Ascensio
III. Descensus Spiritus Sancti
IV. Assumptio
V. Coronatio in Caelo

***

I. Mysteria Gaudia

1. Quem, Virgo, concepisti.
2. Quem visitando Elisabeth portasti.
3. Quem, Virgo, genuisti.
4. Quem in templo praesentasti.
5. Quem in templo invenisti.

II. Mysteria Luminosa

1. Qui apud Iordanem baptizatus est.
2. Qui ipsum revelavit apud Canense matrimonium.
3. Qui Regnum Dei annuntiavit.
4. Qui transfiguratus est.
5. Qui Eucharistiam instituit.

III. Mysteria Dolorosa

1. Qui pro nobis sanguinem sudavit.
2. Qui pro nobis flagellatus est.
3. Qui pro nobis spinis coronatus est.
4. Qui pro nobis crucem baiulavit.
5. Qui pro nobis crucifixus est.

IV. Mysteria Gloriosa

1. Qui resurrexit a mortuis.
2. Qui in caelum ascendit.
3. Qui Spiritum Sanctum misit.
4. Qui te assumpsit.
5. Qui te in caelis coronavit.